

Liber Isaiae Prophetae*
Caput 66: Versus 11
Ut sugatis.Fidem simplicium, et opera bona inde delectati. Fides credentium lac et cibus est praedicatorum. Unde et Christus:Ego cibum habeo manducare, quem vos nescitis[Joan. 4.].Et repleamini.Puerpera quae genuit masculum non caret abundantia lactis in educatione Gentis, et parvulorum qui simul nati sunt ut praeberet eis duo ubera Veteris et Novi Testamenti. Et notandum quod parvuli lacte consolationis indigent quasi adhuc in carne versantes: qui vero post lac consolationis ad solidum cibum profecerunt, affluent deliciis veritatis et scientiae omnimodae gloriae.Ut mulgeatis.Sancta Ecclesia in omnibus una, in aliis habet lac, simplicem, scilicet fidem, operationem. In aliis affluit omnimoda gloria, charismatum scilicet abundantia, et divinitatis scientia et humanitatis Christi. Sancti ergo praedicatores in omnibus delectantur tanquam carpentes ab aliis hoc, ab aliis illud.Ab ubere.Ab apostolis et praedicatoribus ad dona Spiritus sancti, vel ad doctrinam Veteris et Novi Testamenti. Quod enim praedicant, operibus monstrant, ut sic auditoribus ducatum praebeant.